- MUSICA Ecclesiastica
- MUSICA Ecclesiasticain V. T. et cantu et organis peragebatur, uti ex Levitico, libris Regum, Psalmis etc. patet. In N. T. Cantus sacer diu in primaeva simplicitate stetit; concinente totâ Ecclesiâ, tum virorum, tum mulierum, puerisque et innuptis puellis; nec Davidicos modo numeros, sed et alios Hymnos Ecclesiasticos, resonante: Quamquam non una eius in omnibus Ecclesiis ratio fuerit. Alexandrini enim, auctore Athanasiô, longô illô vocis tractu sermonem magis, quam cantum, referebant. Graecae autem Ecclesiae modulos in sacris admiserunt, ciendis affectibus. Quorum suavitate ductus Ambrosius, illos in Mediolanensi sua Ecclesia quoque instituit: unde reliquas Latinorum Ecclesias pervenerunt. Erat au™em cantus ille simplex ac intelligibilis, nec nimiô artificiô a Templorum usu alienus. Postmodum introductae sunt Antiphonae, duobus Chrois simul concinentibus; quas itidem Ambrosius, a Graecis haustas, Latinis tradidisse dicitur. Quibus accesserunt Responsoria; in quibus alternis cantantes, alter alteri respondebat. Quod Latinorum aiunt inventum. Ecclesiasticum vero cantum, ita multiplicatum, ordinâsse fertur Gregorius M. institutô certô tempore, horisque, quas vocant, Canonicis. Cumque operosior foret haec Musica, ac Latinâ linguâ constaret, paulatim populus ab ea exclusus est, constitutis certis hominibus, quibus Cantorum officium est impositum. Additusdenique et organorum concentus; quae fractis aumeris vel choris cantantium interludebant, vel artificiosis modulis vacua Templa personabant. Quod Vitaliani Papae institutum ferunt, A. C. 657. sed perperam, cum serius illud obtinuisse constet. Docet enim Bellarminus, Ecclesiam octingentos ac viginti annos Musicae Organicae usu caruisse, usque ad Ludovici Pii tempora, iuxta Aimoinum. Vide eum de Bonis Oper. l. 1. c. 17. et Aimoinum de Gestis Francorum l. 4. c. 114. nec non hic, ubi de Cantu Gregoriano, voce Occidens, et Penuma; it. Puncta, Tractus, Usus. Cum autem musaea ista mele ac voluptuariae cantillationes in Templis, plurimis viris probis displicuissent, factum saeculô praeteritô, ut Templorum quoque Musica passim ad veram et iustam rationem reduceretur, et Organa eatenus in posterum adhiberentur, quatenus in Cantu sacro dirigendo inflammandoque operam conferunt haud exiguam: conformiter praecepto Apostolorum, 1. Corinth. c. 14. v. 26. Ephesior. c. 5. v. 18, 19. Coloss. c. 3. v. 16. et Iacobi c. 5. v. 13. Franc. Burmannus Synopsi Theolog. Christ. Part. 1. l. 7. c. 17. et. 10. 11. 12. et 13. Addam de usu Organorum in Ecclesia, verba Caietani, ad Thomam Summ. lib. quaest. 91. Artic. 2. Notandum, tempore Thomae Ecclesiam non usam organis: unde hodie, in eius rei signum, Romana Ecclesia, coram Pontifice non utitur. Et quidem--apparebit, quod in Ecclesiasticis officiis, adquae suscipiendae divinae interioris disciplinae gratia convenimus, non sunt admittenda instrumenta Musica, tantoque magis excludenda sunt, quanto divina disciplina interior, excellentior est omnibus disciplinis humanis, huiusmodi instrumenta repellentibus. Quae tamen moderatum eorum usum, de quo dictum, non tollunt etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.